- ARIASPAE
- ARIASPAEpopuli Asiae, ab urbe Ariaspa, in confinio Drangianae et Arachosiae sitâ. Eorum meminit Plin. l. 6. c. 17. Prophthasiam oppidum corum esse tradens. quod in Drangina ponit Ptol. Postea Euergetae dicti sunt, uti videre est apud Arianum in Expedit. Alexandri et Curtium l. 7. c. 3. Salmas. ad Solin. p. 1175.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.